monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 122 > sluMscr.Dresd.A.145.b.134 > sectio 3 > sectio 10 > bnf17226.218 > bnf10439.36 r > sectio 5 > bsbClm6436.10 > sectio 7 > bnf10439.236 r > sectio 20 > sectio 7 > sectio 16 > uwbM.p.th.q.1a.219 > sectio 9 > sectio 2 > csg48.47 > uwbM.p.th.q.1a.12 > bsbClm6224.60 > sectio 80 > Psalmi, 2 > bnfGrec107.275 > bnf8562.15 > bnf17226.92 > tblHarleyMS1775.19v > bnf10439.200 v > ad Romanos, 11 > sectio 14 > sectio 15 > bnf11947.150 r > bnfGrec107.117 > csg102.279 > csg48.272 > sectio 3 > sectio 31 > csg48.271 > sectio 9 > bnf9389.59 > csg7.94 > bnf10439.235 r > 8 > sectio 2 > bsbClm6224.172 > csg75.821 > csg48.69 > sectio 23 > sectio 2 > sectio > sectio 9 > sectio 18 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 16
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Nota quod Deus dederit sanctis pueris scientiam et disciplinam saecularium litterarum in omni libro et sapientia. Pro quo Symmachus interpretatus est, artem grammaticam, ut cuncta quae legebant, intelligerent, et spiritu Dei de Chaldaeorum scientia iudicarent. Daniel autem hoc extra tres pueros habebat insigne, quod visiones et somnia quibus per symbola quaedam et aenigmata, futura monstrantur, sagaci mente cernebat: ut quod alii videbant in phantasmate, hic oculis cordis aspiceret.